SYMPHONIA

SYMPHONIA
SYMPHONIA
apud Isidorum Origin. l. 2. c. 21. vulgo dictum est, lignum cavum ex utraque parte pelle extensâ, quam virgulis hinc inde Musici feriunt. Scribit quoque Hieronymus Ep. ad Damasum, quosdam de Latinis putavisle, Symphoniam genus esse organi musici. Quomodo etiam de Latinis fuêre, qui putârunt Chorum esle genus instrumenti, ut ex Auctore Epistolae ad Dardanum, quae eidem tribuitur, liquet. Et certe Isidorum secuti plurimi Auctores citerioris aevi, Symphoniae voce modo tibiam, modo sistrum, modo instrumentum peculiare, cuius media pars in similitudinem cribri, et virgulâ percutitur, ut ait Ugutio, indigitâsse deprehenduntur. Proprie vero Symphonia, Graece Συμφωνια, Musicum concentum, notat: unde Symphoniaci servi, Luciano in Gallo Μουσουργοὶ, qui, ne solus in conviviis delectaretur venter, apud Romanos, sequiori aevô, in Tricliniis adhiberi coeperunt. Non enim unum solum aut alterum Symphoniacum vel Cantorem, in Magnatum fuisle conviviis, sed ingentem pene et prodigiosum numerum, docet Cicero, Verrin. 6. ubi Verrem Symphoniacos sex cuidam Amico suo Romam misisse muneri; et Seneca, Ep. 84. ubi scribit, De Choro dico, quem Veteres Philosophi noverant, in commessatiombus nostris plus Cantorum est, quam in Theatris olim spectatorum fuit; cum omnes vias ordo canentium implevit, et cavea aeneatoribus cincta est et ex pulpito omne genus tibiarum organorumque consonuit. Hinc CHRISTUS in parabola filii prodigi, Lucae c. 15. v. 25. Η῏ν δὲ ὁ μ῾ὸς αὐτοῦ ὁ τρεσβύτερος εν ἀγρῶ καὶ ὡς ἐρχόμενος ἤγγιϚε τῇ οἰκίᾳ, ἤκουϚε συμφωνίας καὶ χορῶν. Vide quoque Cicer. pro S. Rosscio. Sidonium l. 1. Ep. 2. Sueton. Aug. c. 74. ubi Acroamata, Symphoniaci sunt, Alios. Et hi plerumque familiares erant, non tamen semper. Namque, ut Gladiatores, alebantur a Mangonibus collatâque mercede, in privatas civium aulas, publicaque Principum palatia itabant. Plinius, l. 7. c. 12. Toranus M. Antonio iam Triumviro eximios formâ pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpes, ut geminos, vendidit: Tanta unitas erat. ubi MS. Foxiense legit, Taranius mango Antonio iam etc. Sueton. Aug. c. 69. Thoranium vocat, ut et Macrob. Saturnal. l. 2. c. 4. cum ait, Delectatus erat inter cenam Symphoniacis Toranii mangonis atque eos frumentô donaverat: nec non Solinus, c. 5. Denique cum Antonio Triumviro Thoranius quidam eximios forma pueros, velue geminos, trecentis HS. vendidisset, etc. Hi quâ veste induti, quomodo compti quâque ratione famularentur, pluribus exsequitur Philo Iudaeus, l. de Vita Contempl. Non defuêre tamen, inter ipsosmet Romanos, qui immodicum hunc luxum acriter castigarent, inter quos Seneca inprimis. Vide quoque A. Gellium, l. 1. c. 11. et Ael. Lamprid. in Vero. D. Hieronymus Epist. ad Furiam, Fidicinas, inquit, et Psaltrias et huiusmodi Chorum Diaboli, quasi mortifera Sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Hinc Theodosius Senior magnopere commendatur, quod non solum aliis, sed et sibi has voluptates interdixerit, Aur. Victor. in eo et Paulus Diac. Histor. Rom. l. 13. Claudianus idem in Stilichone laudat, l. 2. v. 141.
—— Nullô Citharae convivia cantu,
Non pueri lasciva sonant. ————
De Traiano Aug. vide Plinium Panegyr. Neque vero pueri modo procaciores hisce officiis, sed et puellae adhibitae sunt. Macrob. Saturn. l. 2. c. 1. Sub illorum supercilio non defuit, qui Psaltriam, intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior, canorâ dulcedine et saltationis lubricô exerceret illecebris Philosophantes. E quibus hae, Gadibus petitae, sicut illi Alexandriâ. Unde martialis, l. 3. Epigr. 63. v. 5.
Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat.
Musicorum vero horum corpus Chorum appellabant, Servius ad Georg. l. 1. ICti, l. 75. de Leg. 3. l. 34. de Aedil. Edict. Hinc eleganter Seneca, Ep. 84. Non vides, inquit, quam multorum vocibus Chorus constet, unus tamen ex omnibus sonus redditur. Aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media. Accedunt viris feminae, interponuntur tibiae: signulorum illic latent voces, omnium apparent. etc. Vid Thom. Dempster. Paralipom. l. 5. c. 29. ubi a Graecis et Barbaris ad Romanos hunc morem delatum esle docet: et Laur. Pignorium Comm. de Servis, ubi multa de Symphoniacis his in genere, et in specie, de Choraulis, Citharoedis et Citharistis, Psaltriis, Fidicinibus et Fidicinis, Tibicinibus et Tibicinis, Sambucinis, Crotalistriis, Tympanistriis, Organariis, Hydraulicis, Lyristis, Chordacistis etc. Symphoniacorum organa hisce complexus est Petr. Chrysologus Serm. 93. Venit pietatis illa; non volputatis, exhibitura conviutum: denique et paenitentiae ponit mensam, fercula compunctionis adponit, panem doloris infert, potum lacrimis temperat in mensura, et ad delitias Deitatis totas, totam pulsat cordis sui et corporis Symphoniam. Organi planctu dat clamorem, citharam per suspiria longa modidatur, gemitus aptat in fistulam, et dum pectus ipsum conscientiam arguens
saepe percutit, facit placitura Deo cymbala personare. Fuêre porro Symphoniaci aliquando, et alii et Triclinio servi. Apud Petronium siquidem Pueri ad pedes et Pocillator cantant, in ipso, quô fungebantur, munere, paronychia tollendi et vinum ministrandi. Et, quod ex eodem discimus, ministeria, in Triclinio singula ad Symphoniam exsequi mos fuit: Ita Trimalcio ad Symphoniam illatus in convivium est. Diribitores symphoniâ strepente paleam scrutantur, gustatoria a choro cantante rapiuntur, ad Symphoniam tripudiantes superiorem partem repositorii auferunt. Scissor demum ad Symphoniam gesticulatus obsonium lacerat etc. quod et Iuvenalis cum stomacho animadvertit Sat. 5. Imo et Pacuvius nescio quis, apud Senecam Ep. 47. ad Symphoniam in cubiculum quottidie a cena referebatur. Tandem et navi fuisse Symphoniacos, qui celeusma remigibus canerent et per assam vocem, ut ait Asconius ad divin. Cicer. i. e. ore prolatam, et, ut in Argo navi, per citharam, allis praeirent, discimus ex Cicer. in Ver. Ab hac Pr aefectus Antonii quidam Symphoniacos servos ducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. Et sane, in Argo navi, testatur Hyginus, Orphea per citharam Celeusina modulatum esse, quod et Val. Flaccus tetigit, Argonaut. l. 1. v. 470. Duris quoque Samitus auctor est, in Alocibiadis ab exilio redeuntis nave fuisse Chrysogonum quendam modulatorem, qui suâ arte remigum direxerit manus, ut, cum illi remorum pulsum cum eius cantu coniungerent, iucunda audientibus redderetur harmonia. Hinc nauticum carmen memoratum Panegyristae: Nauticus cantus, Ciceroni, l. 2. de Nat. Deor. Nauticus clamor, Virgilio, Aen. l. 3. v. 128. cuius illud specimen. teste Serviô,
Hortantur socit, Cretam, Proavosque petamus.
Quod celeusma hodie voce vel parvâ fistulâ peragitur. Etiam ad hoc Symphoniacos capi solitos fuisse, ut in classe pugnantibus classicum canerent, tradit Paedianus. Nec in venatione Symphoniae non fuit locus, ut pucis indigitavimus supra, in voce Silvae etc. Vide itrum Pignorium l. cit. Tit. Popmam, de Operis Serv. nec non supra ubi de Musica, de Scabellis voce Vasca etc. sicut de insulis ad Symphoniae cantum saltantibus, in voce Calaminae, item Saliares.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Symphonĭa — (S. L.), Pflanzengattung aus der Familie der Chesiaceae Moronobeae, Monadelphie, Pentandrie, ist Moronobea Aubl.; Arten: S. globulifera, Baum mit rothen Blumen, in Guiana; liefert ein Harz, Mani, welches als Theer, auch zur Bereitung von Fackeln… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • symphonia — n. m. BOT Arbre à fleurs roses ou rouges, caractéristique des forêts marécageuses d Afrique équatoriale …   Encyclopédie Universelle

  • Symphonia —   Symphonia …   Wikipedia Español

  • Symphonia — For the plant genus of the Clusiaceae, see Symphonia (genus). For the game, see Tales of Symphonia. Symphonia (Gr. συμφωνία ) , a much discussed word, applied at different times (1) to the bagpipe, (2) to the drum, (3) to the hurdy gurdy, and… …   Wikipedia

  • symphonia — /sim foh nee euh/, n. any of various medieval musical instruments, as the hurdy gurdy. [1570 80; < LL, L symphonia SYMPHONY] * * * …   Universalium

  • Symphonia (Theologie) — Symphonia (aus dem Griechischen. Συμφωνία Harmonie , Zustimmung ) ist ein Begriff für eine als Ideal angesehene harmonische Beziehung zwischen Kirche und Staat, der die Orthodoxie vor allem in Osteuropa geprägt hat. Der Begriff der Symphonia… …   Deutsch Wikipedia

  • Symphonia Domestica — Symphonia Domestica, Op. 53 (Domestic Symphony) is a tone poem for large orchestra by Richard Strauss. The work is a musical reflection of the secure domestic life so valued by the composer himself and, as such, harmoniously conveys daily events… …   Wikipedia

  • Symphonia Serena — La Symphonia serena a été écrite en moins d un mois par Paul Hindemith fin 1946 sur une commande de l orchestre de Dallas. Chronologiquement, elle est intermédiaire entre sa première symphonie, dite Mathis le peintre (1934) et sa troisième et… …   Wikipédia en Français

  • Symphonia serena (Paul Hindemith) — Symphonia serena La Symphonia serena a été écrite en moins d un mois par Paul Hindemith fin 1946 sur une commande de l orchestre de Dallas. Chronologiquement, elle est intermédiaire entre sa première symphonie, dite Mathis le peintre (1934) et sa …   Wikipédia en Français

  • Symphonia serena (paul hindemith) — Symphonia serena La Symphonia serena a été écrite en moins d un mois par Paul Hindemith fin 1946 sur une commande de l orchestre de Dallas. Chronologiquement, elle est intermédiaire entre sa première symphonie, dite Mathis le peintre (1934) et sa …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”